Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.2.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere produntur , in Aenaria insula calculosis mederi et quae vocatur Acidula ab Teano SidicinoIII p.—haec frigida —, item in Stabiano quae Dimidia vocatur et in Venafrano ex fonte Acidulo. idem contingit in Velino lacu potantibus, item in Syriae fonte iuxta Taurum montem auctor est M. Varro et in Phrygiae Gallo flumine Callimachus. sed ibi in potando necessaries modus, ne lymphatos agat, quod in Aethiopia accidere iis, qui e fonte Rubro biberint, Ctesias scribit. iuxta Romam Albulae aquae volneribus medentur, egelidae hae, sed Cutiliae in Sabinis gelidissimae suctu quodam corpora invadunt , ut prope morsus videri possit, aptissimae stomacho , nervis, universo corpori. Thespiarum fons conceptus mulieribus repraesentat, item in Arcadia flumen Elatum, custodit autem Linus fons in eadem Arcadia abortusque fieri non patitur. e diverso in Pyrrha flumen, quod Aphrodisium vocatur, steriles facit. Lacu Alphio vitiligines tolli Varro auctor est Titiumque praetura functum marmorei signi faciem habuisse propter id vitium. Cydnus Ciliciae amnis podagricis medetur, sicut apparet epistula Cassi Parmensis ad M. Antonium. contra aquarum culpa in Troezene omnium pedes vitia sentiunt. Tungri civitas Galliae fontem habet insignem plurimis bullis stillantem, ferruginei saporis, quod ipsum non nisi in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorum vitia. eadem aqua igne admoto turbida fit ac postremo rubescit. Leucogaei fontes inter Puteolos et Neapolim oculis et vulneribus medentur. Cicero in admirandis posuit Reatinis tantum paludibus ungulas iumentorum indurari.