LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.3.p8

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est—hibernis enim constant imbribus—, quaedam a canis ortu, sicut in Macedoniae Pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate frigida est palustris, dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. hoc et in Chio evenit simili ratione portus et oppidi. Athenis Enneacrunos nimbosa aestate frigidior est quam puteus in lovis horto, at ille siccitatibus riget.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable