LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.4.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

maxime autem putei circa arcturum, non ipsa aestate, deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi hieme tota, ut circa Olynthum, vere primum aquis redeuntibus . in Sicilia quidem circa Messanam et Mylas hieme in totum inarescunt fontes, aestate exundant amnemque faciunt. Apolloniae in Ponto fons iuxta mare aestate tantum superfluit et maxime circa canis ortum, parcius, si frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, velut in Narniensi agro, quod admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre pulverem.— Omnis aqua hieme dulcior est, aestate minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque aequalis amnium plerumque gustus est magna alvei differentia . quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes rivi, ut Borysthenen, victique diluuntur. aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in Bosporo, ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili rigua pluviae amara fecere, magna pestilentia Aegypti.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable