LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.4.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. plerumque vero dannosi torrentes conrivantur detracta collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et coli moverique terrain callumque summae cutis solvi aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato oppido , quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque, qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos emersisse, ut quaeque coepissent partes coli.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable