LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

terrae quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa Pheneum Arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli. illa mutatio mira, cuius causa nulla evidens apparet, sicut in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore, et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, qui fuerat ante dulcis, mutatus in salem est. et illa miraculi plena, Arethusam Syracusis fimum redolere per Olympia, verique simile, quoniam Alpheus in eam insulam sub maria permeet . Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purgamenta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Babylone lacus aestate rubras habet diebus XI et Borysthenes statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani, in quo et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nullum halitum, non modo nebulam, emittat. qui volunt diligentes circa haec videri, dicunt aquas graviores post brumam fieri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable