Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 31.8.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
nunc e scombro pisce laudatissimum in Carthaginis spartariae cetariis—sociorum id appellatur—, singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos. nee liquor ullus paene praeter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et Mauretania Baeticaeque etiam Carteia ex oceano intrantes capiunt , ad nihil aliud utiles. laudantur et Clazomenae garo Pompeique et Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii, iam vero et Delmatia.— Vitium huius est allex atque inperfecta nec colata faex. coepit tamen et privatim ex inutili pisciculo minimoque confici. apuam nostri, aphyen Graeci vocant, quoniam is pisciculus e pluvia nascatur. Foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant. transiit deinde in luxuriam, creveruntque genera ad infinitum , sicuti garun ad colorem mulsi veteris adeoque suavitatem dilutum, ut bibi possit. aliud vero est castimoniarum superstitioni etiam sacrisque ludaeis dicatum, quod fit e piscibus squama carentibus. sic allex pervenit ad ostreas, echinos, urticas maris, mullorum iocinera , innumerisque generibus ad sapores gulae coepit sal tabescere.