Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.11.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Peractis aquatilium dotibus non alienum videtur indicare per tot maria, tam vasta et tot milibus passuum terrae infusa extraque circumdata mensura, paene ipsius mundi quae intellegatur, animalia centum quadraginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim complecti, quod in terrestribus volucribusque fieri non quit. neque enim omnis Indiae Aethiopiaeque aut Scythiae desertorumve novimus feras ant volucres, cum hominum ipsorum multo plurimae sint differentiae, quas invenire potuimus. accedat his Taprobane insutaeque aliae atque aliae oceani fabulose narratae. profecto convieniet non posse omnia genera in contemplationem universam vocari. at, Hercules, in tanto mari oceanoque qulae nascuntur certa sunt, notioraque, quod miremur, quae profundo natura mersit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable