Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.11.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
His adiciemus ab Ovidio posita animalia, quae apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in Pon o nascentia, ubi id volumen supremis suis temporibus inchoavit : bovem, cercyrum in scopulis viventem, orphun rubentemque erythinum, iulum pictas mormyras aureique coloris chrysophryn, praeterea percam, tragum et placentem cauda melanurum, epodas lati generis. praeter hae insignia piseium tradit: channen ex se ipsam concipere, glauc-um aestate nunquam apparere, pompilum, qui semper comitetur navium cursus, ehromin, qui nidificet in aquis. helopem dicit esse nostris incognitum undis, ex quo apparent falli eos, qui eundem acipenserem existimaverint. helopi palmam saporis inter pisces multi dedere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable