LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.2.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud Indos curalio; namque ista persuasione gentium constant. gignitur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Persico —vocatur lace—laudatissimum in Gallico sinu circa Stoechadas insulas et in Siculo circa Aeolias ae Drepana. nascitur et apud Graviscas et ante Neapolinu Campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo vilissi mum Erythris. forma est ei fruticis, colos viridis. bacae eius candidae sub aqua ac molles, exemptae confestin durantur et rubescunt qua corna sativa specie atque magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento praecidi, qua de causa curalium vocitatum interpretantur probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissi mum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane e concavum. auctoritas bacarum eius non minus Indorum viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones Indici. harispices eorum vatesque inprimis religiosum io gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore et religione gaudent. prius quam hoc notesceret, Gall gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe. surculi infantiae adalligati tutelam habere creduntur contraque torminum ac vesicae et calculorum mala in pulverem igni redacti potique cum aqua auxiliantur, simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua somnum adferunt—ignibus diu repugnat—, sed eodem medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi. sanguinem reicientibus excreantibusve medetur cinis eorum ; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac refrigerat, ulcerum cava explet, cicatrices extenuat.

Provenance