LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.4.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque artibus refutandis et contra venena salutares produntum plurimae in Africa. hae ibi amputato capite pedibusque pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae stru mas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos sanguis earum claritatem visus facit, discutit suffusiones oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum ac simlilium et ranarum venena auxiliatur servato san guine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino datis. felle testudinum cum Attico melle glaucomata in ungui prodest. scorpionum plagae instillant. tegiment cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat squamae e summa parte derasae et in potu datae vene rem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose Magi demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, efficaciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus.

Provenance