Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.5.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Venenatum mel diximus ubi nasceretur. auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle sincero fastidium cruditasve, quae fit gravissima, incidat testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam antidotum esse auctor est Pelops, scincum Apelles, quid esset scincus diximus, saepius vero quantum vene ficii in menstruis mulierum. contra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scor piones terrestres marinosque et dracones, phalangia in litus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite cinis contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medio camenta inferri negant posse aut certe nocere stella marina volpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clavo aereo ianuae. draconis marini scorpionumque ictus carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanan tur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu ve morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissi mus habetur.