LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.5.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Canis rabidi morsibus potum expavescentibus faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, si medulla hyaenae et oleum e lentisco et cera misceantur. murenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur. et pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et hanc autem et omnia testacea modice colluunt cibis, quia saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restingunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra dorycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leporis marini venena.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable