LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.6.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Haec sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena linguas quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Brittannicis, suaviora Medullis, acriora Ephesis, pleniora Iliciensibus sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, candidiora Cerceiensibus. sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est. in Indico mari Alexandri rerum auctores pedalia inveniri prodidere, nec non inter nos nepotis cuiusdam nomenclatura tridacna appellavit, tantae amplitudinis intellegi cupiens, ut ter mordenda essent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable