Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.6.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Purpurae quoque contra venena prosunt. et algam maris theriacen esse Nicander tradit. plura eius genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia vel crispo. laudatissima quae in Creta insula iuxta terram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem alligans, ut elui postea non possit. e vino iubet eam dari. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable