LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.7.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Alopecias replet hippocampi cinis nitro et adipe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque III, si vivae in olla concrementur, cinis cum melle, melius cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae in vino nigro diebus XXXX computuere. alii in aceti sextariis II sanguisugarum sextarium in vase plumber putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole Sornatius tantam vim hanc tradit, ut, nisi oleum ore contineant qui tinguent, dentes quoque suco earum de nigrari dicat.—Capitis ulceribus muricum vel purpura rum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum vel, si non uratur, farina ex aqua, doloribus castoreum cum peucedano et rosaceo.

Provenance