Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.7.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Lichenas et lepras tollit adips vituli marini, menarum cinis cum mellis obolis ternis, iocur pastinacae in oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua inlitus . exulcerationem sequi debet curatio, quae perducit ad cicatricem. quidam delphini in fictili torrent, done pinguitudo similis oleo fluat; hac perungunt. muricum vel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit septenis diebus inlitus ita, ut octavo candido ovorum foveantur. muricum generis sunt quae vocant Graeci coluthia, alii coryphia, turbinata aeque, sed minora, mulo efficaciora, etiam oris halitum custodientia. ichthyocola erugat cutem extenditque in aqua decocta horis IIII, dein contusa et subacta ad liquorem usque mellis. ita praeparata in vase novo conditur et in usu III drachmis eius binae sulpuris et anchusae totidem, VIII spumae argenteae adduntur aspersaque aqua teruntur una. sic inlina facies post IIII horas abluitur. medetur et lentigini ceterisque vitiis ex ossibus saepiarum cinis. idem et carnes excrescentes tollit et umida ulcera.