Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.8.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
psoras tollit rara decocta in heminis v aquae marinae; excoqui debet, donec sit lentitudo mellis.—Fit in maria alcyoneum appellatum, e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii, sordibus spumarum crassescentibus, alii e limo vel quadam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum, spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et fere algae, tertium candidioris vermiculi, quartum pumcosius , spongeae putri simile. paene purpureum quod optimum; hoc et Milesium vocatur. quo candidius autem, hoc minus probabile est. vis eorum ut exulcerent, purgent . usus tostis et sine oleo. mire lepras, lichenas, lentigines tollunt cum lupino et sulpuris II obolis. alcyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices.—Andreas ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, Attalus thynni adipe recenti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable