Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.9.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Purgant et myaces, quorum natura tota in hoc loco dicetur. acervantur muricum modo vivuntque in algosis, gratissimi autumno et ubi multa dulcis aqua miscetur maria, ob id in Aegypto laudatissimi. procedente hieme amaritudinem trahunt coloremque rubrum. horum ius traditur alvum et vesicas exinanire, interanea destringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum purgationibus, morbo regio, articulario, inflationibus, item obesis, fellis pituitaequoque, pulmonis, iocineris, lien???s vitiis, rheumatismis. fauces tantum vexant vocemque ol???- tundunt. ulcera, quae serpant aut sint purganda, sanant, item carcinomata cremati ut murices; et morsus canum hominumque cum melle, lepras, lentigines. cinis eorum lotus emendat caligines, scabritias, albugines, gingivarum et dentium vitia, eruptiones pituitae; et contra dorycnium aut opocarpathum antidoti vicem optinent. degenerant in duas species: mitulos, qui salem virusque resipiunt, myiscas quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtas, tenuioribus testis, carne dulciores. mituli quoque ut murices cinere causticam vim habent et ad lepras, lentigines, maculas. lavantur quoque plumbi modo ad genarum crassitudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pusulas. carnes eorum ad canis morsus inponuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable