LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 32.9.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Lieni medetur solea piscis inpositus, item torpedo , item rhombus; vivus dein remittitur in mare. scorpio marinus necatus in vino vesicae vitia et calculos sanat, lapis, qui invenitur in scorpionis marini cauda, pondore oboli potus, enhydridis iecur, blendiorum cinis cum ruta. inveniuntur et in bacchi piscis capite ceu lapilli; hi poti ex aqua calculosis praeclare medentur. aiunt et urticam marinam in vino potam prodesse, item pulmonem marinum decoctum in aqua. ova saepiae urinam movent ieniumque pituitas extrahunt. rupta, convolsa cancri fluvatiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini vero cum spinis suis contusi et e vino poti calculos—modus singulis hemina; bibitur, donec prosit—et alias in cillis ad hoc proficiunt. purgatur vesica et pectinum cibo. ex iis mares aliiδόνακας vocant, aliiαὐλούς,, feminasὄνυχσς. urinam mares movent. dulciores feminae sunt et unicolores . [Saepiae quoque ova urinam movent et renes purgant].

Provenance