Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 33.10.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Non erat apud antiquos numerus ultra centum milia; itaque et hodie multiplicantur haec, ut decies centena aut saepius dicantur. faenus hoc fecit nummusque percussus, et sic quoque aes alienum etiam nunc appellatur. postea Divites cognominati, dummodo notum sit eum, qui primus hoc cognomen acceperit, decoxisse creditoribus suis. ex eadem gente M. Crassus negabat locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. in agris Es |MM| possedit Quiritium post Sullam divitissimus, nec fuit satis nisi totum Parthorum usurpasset aurum; atque ut memoriam quidem opum occupaverit —iuvat enim insectari inexplebilem istam habendi cupidinem—: multos postea cognovimus servitute liberatos opulentiores, pariterque tres Claudii principatu paulo ante Callistum, Pallantem, Narcissum. atque ut hi omittantur , tamquam adhuc rerum potiantur, C. Asinio Gallo C. Marcio Censorino cos. a. d. VI Kal. Febr. C. Caecilius C. l. Isidorus testamento suo edixit, quamvis multa bello civili perdidisset, tamen relinquere servorumIIII CXVI, iuga boumIII DC, reliqui pecoris CCLVII, in numerato HS |DC|, funerari se iussit HS |X|. congerant excedentes numerum opes, quota tamen portio erunt Ptotemaei, quem Varro tradit Pompeio res gerente circa Iudaeam octona milia equitum sua pecunia toleravisse, mille convivas totidem aureis potoriis, mutantem ea vasa cum ferculis, saginasse ! quota vero ille ipse—neque enim de regibus loquor—portio fuerit Pythis Bithyni, qui platanum auream vitemque nobiles illas Dario regi donavit, Xerxis copias, hoc est |VII|LXXXVIII hominum, excepit epulo, stipendium quinque mensum frumentumque pollicitus, ut e quinque liberis in dilectu senectuti suae unus saltem concederetur! hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso regi! quae, malum, amentia est id in vita cupere, quod aut et servis contigerit aut ne in regibus quidem invenerit finem! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable