LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 33.13.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Pretia rerum, quae usquam posuimus, non ignoramus alia aliis locis esse et omnibus paene mutari annis, prout navigatione constiterint aut ut quisque mercatus sit aut aliquis praevalens manceps annonam flagellet, non obliti Demetrium a tota Seplasia Neronis principatu accusatum apud consules; poni tamen necessarium fuit quae plerumque erant Romae, ut exprimeretur auctoritas rerum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable