Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 33.4.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aurum qui quaerunt, ante omnia segutilum tollunt; ita vocatur indicium. alveus hic est harenae, quae lavatur , atque ex eo, quod resedit, coniectura capitur.invenitur aliquando in summa tellure protinus rara felicitate , ut nuper in Delmatia principatu Neronis singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. cum ita- inventum est in summo caespite, talutium vocant, si et aurosa tellus subest. cetero montes Hispaniarum, aridi sterilesque et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono fertiles esse coguntur.