Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 33.7.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
In argentariis metallis invenitur minium quoque , et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quondam apud Romanos non solum maximae, sed etiam sacrae. enumerat auctores Verrius, quibus credere necesse sit Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini solitam triumphantiumque corpora; sic Camillum triumphasse ; hac religione etiamnum addi in unguenta cenae triumphalis et a censoribus in primis Iovem miniandum locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et hodie id expeti constat Aethiopum populis totosque eo tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse. quapropter diligentius persequemur omnia de eo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable