LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 33.7.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Theophrastus Lxxxx annis ante Praxibulum Atheniensium magistratum—quod tempus exit in urbis nostrae CCCXLVIIII annum—tradit inventum minium a Callia Atheniense initio sperante aurum excoqui posse harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem eius, reperiri autem iam tum in Hispania, sed durum et harenosum, item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum vero supra Ephesum Cilbianis agris harena cocci colorem habente, hanc teri, dein lavari farinam et quod subsidat iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturae optimum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable