LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 33.praef.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat unam vitae invenisse pestem, nisi in pretio esset auri etiam sanies. quaerebat argentum avaritia; boni consuluit interim invenisse minium rubentisque terrae excogitavit usum. heu prodiga ingenia, quot modis auximus pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque caelando carius fecimus. didicit homo naturam provocare. auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines caelare iuvit ac per obscenitates bibere. abiecta deinde sunt haec ac sordere coepere, ut auri argentique nimium fuit. murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum opum, haec vera luxuriae gloria existimata est, habere quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis. turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices, ac temulentiae causa tenere Indiam iuvat. aurum iam accessio est,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable