Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.10.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque Aegyptii collyrii id modo terunt in coticulis. facit et vomitiones e melle sumptum. uritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere , vasorum circumlito spiramento, in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. ustum teritur in mortario Thebaico, aqua pluvia lavatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relinquitur , hoc saepius, donee ad species minii redeat. tum siccatum in sole in aerea pyxide servatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable