LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.11.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Atque haec omnia medici—quod pace eorum dixisse liceat—ignorant. parent nominibus: in tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium medicinae solebat. nunc quotiens incidere in libellos, componere ex iis volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic excitetur!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable