LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.12.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Chalcitim vocant, ex quo et ipso aes coquitur. distat a cadmea, quod illa super terrain ex subdialibus petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat se statim, mollis nature, ut videatur lanugo concreta. est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continent, aeris et misyos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. habet autem aeris venas oblongas. probatur mellei coloris, gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat. vis eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingivas , uvam, tonsillas farina compescere, volvae vitiis in vellere inponi. cum suco vero porri verendorum additur emplastris. maceratur autem in fictili ex aceto, circumlito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum admixto cadmeae pari pondere medicamentum efficit psoricon dictum. quod si II partes chalcitidis tertia cadmeae temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum vehementius, si aceto quam vino temperetur; tosta vero efficacior fit ad eader omnia.

Provenance