Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.13.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Etiamnum in aerariis reperiuntur quae vocant pompholygem et spodon. differentia, quod pompholyx lotura separator, spodos inlota est. aliqui quod sit candidum levissimumque pompholygem dixere et esse aeris ac cadmeae favillam, spodon nigriorem esse ponderosioremque , derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, aliquando et carbonibus. haec aceto accepto odorem aeris praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. convenit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occurrens , et ad omnia quae spodos. hoc solum distat, quod huius elutior vis est. additur et in emplastra, quibus lenis refrigeratio quaeritur et siccatio. utilior ad omnia quae vino lota est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable