Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.13.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ab ea discernitur quam in isdem officinis diphrygem vocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. fit et in Cypro ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris faece subsidente. differentia est, quod aes ipsum in catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, diphryges remanent. quidam tradunt in fornacibus globos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc aes fervere , ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias fornaces, et esse nodum quendam materiae; id, quod ex cocto supersit, diphryga vocari. ratio eius in medicina similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim saporemque aeris reddat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable