LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.15.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Squama quoque ferri in usu est ex acie aut mucronibus, maxime simili, sed acriore vi quam robigo, quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur. sanguinem sistit, cum volnera ferro maxime fiant. sistit et feminarum profluvia. inponitur et contra lienium vitia, et haemorroidas compescit ulcerumque serpentia. et genis prodest farinae modo adspersa paullisper. praecipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus carnes recreandas. componitur hoc modo: propolis oboli VI, Cimoliae cretae drachmae VI, aeris tusi drachmae II, squamae ferri totidem, cerae X, olei sextarius. his adieitutr, cum sunt repurganda volnera aUt replenda, ceratum.

Provenance