LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.16

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sequitur natura plumbi, cuius duo genera, nigrum atque candidum. pretiosissimum in hoc candidum, Graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in insulas Atlantici maris peti vitilibusque navigiis et circumsutis corio advehi. nunc certum est in Lusitania. gigni et in Gallaecia summa tellure, harenosa et coloris nigri. pondere tantum ea deprehenditur; interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur et in aurariis metallis, quae alutias vocant, aqua inmissa eluente calculos nigros paullum candore variatos, quibus eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis, quibus aurum colligitur, cum eo rem-anent; postea caminis separantur conflatique in plumbum album resolvuntur. non fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc ei sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album habuit auctoritatem et Iliacis temporibus teste Homnero, cassiterum ab illo dictum. plumbi nigri origo duplex est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex sese parit aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur . huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae venae; haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis partibus nonis II.

Provenance