Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.17.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit gratiorem ac compescit virus aeruginis, mirumque, pondus non auget. specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus, Brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium appellant. iidem et tertiarium vocant, in quo duae sunt nigri portiones et tertia albi. pretium eius inlibras $X$ XX. hoc fistulae solidantur. inprobiores ad tertiarium additis partibus aequis albi argentarium vocant et eo quae volunt incoquunt. pretium huius faciunt in p. $X$ LXX. albo per se sincero pretium sunt $X$ LXXX, nigro $X$ VII. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable