Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.18.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Est et molybdaena, quam alio loco galenam appellavimus , vena argenti plumbique communis. Melior haec, quanto magis aurei colors quantoque minus plumbosa, friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam vocant. laudatissima quae in Zephyrio fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae. coquuntur lavanturque scoriae modo. usus in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e libris III et cerae libra, olei III heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fovenda calida. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable