LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.18.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Et arrhenicum ex eadem est materia. quod optimum , coloris etiam in auro excellentis; quod vero pallidius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. utraque haec squamosa, illud vero siccum purumque, gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra, sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata et quidquid excrescit. torretur, ut valdius prosit, in nova testa, donec mutet colorem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable