Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.2.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa eo nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est Romae. hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede. illo aere Myron usus est, hoc Polycletus, aequales atque condiscipuli ; sic aemulatio et in materia fuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable