Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.5.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Non vetus et bigarum celebratio in iis, qui praetura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum , sicuti C. Maenio, qui devicerat priscos Latinos, quibus ex foedere tertias praedae populus Romanus praestabat , eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis Antiatibus fixerat anno urbis CCCCXVI, item C. Duillio, qui primus navalem triumphum egit de Poenis, quae est etiam nunc in foro, item L. Minucio praefecto annonae extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata—nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat—, praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et Atti Navi statua fuit ante curiam—basis eius conflagravit curia incensa P. Clodii funere—; fuit et Hermodori Ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. alia causa, alia auctoritas M. Horati Coclitis statuae—quae durat hodieque—, cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et Sibyllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam Sextus Pacuius Taurus aed. pl. restituit; duae quas M. Messalla. primas putarem has et Atti Navi, positas aetate Tarquinii Prisci, ni regum antecedentium essent in Capitolio, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable