Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.6.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim—Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est—, nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in honorem eius. e diverse Annius Fetialis equestrem, quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibule Superbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse Tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii insidiis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable