Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.8.p10
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant Telephanen Phocaeum, ignotum alias, quoniam .... Thessaliae habitaverit et ibi opera eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur Poly-o clito, Myroni, Pythagorae. laudant eius Larisam et Spintharum pentathlum et Apollinem. alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque Darei officinis dediderit, existimant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable