Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.8.p11
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior fuit, fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: Proserpinae raptu, item catagusam et Liberum patrem, Ebrietatem nobilemque una Satyrum, queer Graeci periboëton cognominant , et signa, quae ante Felicitatis aedem fuere, Veneremque , quae ipsa aedis incendio cremata est Claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, item stephanusam, pseliumenen,. Oporan, Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas quos a Xerxe Persarum rege captos victa Perside Atheniensibus remisit Magnus Alexander . fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant. spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimentia , flentismatronae et meretricis gaudentis. hanc putant Phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis. habet simulacrum et benignitas eius; Calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. ipse Calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne videatur in hominum effigie inferior, Alcumena nullius est nobilior. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable