LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.8.p16

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est Callimachus, semper calumniator, sui nec fine habentis diligentiae, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili exemplo adhibendi et curae modum. huius sunt saltantes Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omanem diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tradunt . non aere captus nec arte, unam tantum Zenonis statuam Cypria expeditione non vendidit Cato, sed quia philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam insigne exemplum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable