Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 34.8.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitude nobilitata est, ante omnes tamen Phidias Atheniensis love Olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade LXXXIII, circiter ccc urbis nostrae annum, quo eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes, Hegias, et deinde olympiade LXXXVII Hagelades, Callon, Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron, Pythagoras, Scopas, Perellus. ex iis Polyclitus discipulos habuit Argium, Asopodorum, Alexim, Aristidem, Phrynonem, [Dinonem], Athenodorum, Demean Clitorium, Myron Lycium. LXXXXV olympiade floruere Naucydes, Dinomenes, Canachus, Patroclus; CII Polycles, Cephisodotus, Leuchares, Hypatodorus ; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion, Therimachus . CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, item Lysistratus frater eius, Sthennis, Euphron, Eucles, Sostratus, Ion, Silanion—in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit Zeuxiaden—; CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus, Cephisodotus, Timarchus, Pyromachus. cessavit deinde ars ac rursus olympiade CLVI revixit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, Antaeus, Callistratus, Polycles Athenaeus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles.