LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.11.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius olympiade CIIII, idem qui inter fictores dictus est nobis. fecit et colossos et marmorea et typos scalpsit, docilis ac laboriosus ante omnes et in quocumque genere excellens ac sibi aequalis. hic primus videtur expressisse dignitates heroum et usurpasse symmetrian, sed fuit in universitate corporum exilior et capitibus articulisque grandior. volumina quoque composuit de symmetria et coloribus. opera eius sunt equestre proelium, XII dei, Theseus, in quod dixit eundem apud Parrhasium rosa pastum esse, suum vero carne. nobilis eius tabula Ephesi est, Ulixes simulata insania bovem cum equo iungens et palliati cogitantes , dux gladium condens.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable