Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.11.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Eodem tempore fuere Cydias, cuius tabulam Argonautas HS CXXXXIIII Hortensius orator mercatus est eique aedem fecit in Tusculano suo, Euphranoris autem discipulus Antidotus . huius est clipeo dimicans Athenis et luctator tubicenque inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numerosior et in coloribus severus maxime inclaruit discipulo Nicia Atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit. lumen et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae maxime curavit. operum eius Nemea advecta ex Asia Romam a Silano, quam in curia diximus positam, item Liber pater in aede Concordiae, Hyacinthus, quem Caesar Augustus delectatus eo secum deportavit Alexandrea capta, et ob id Tiberius Caesar in templo eius dicavit hanc tabulam et Danaen, Ephesi vero est megabyzi, sacerdotis Ephesiae Dianae, sepulchrum, Athenis necyomantea Homeri. hanc vendere Attalo regi noluit talentis LX potiusque patriae suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas, in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda; Alexander quoque in Pompei porticibus praecellens et Calypso sedens huiceidem adscribuntur. quadripedum prosperrime canes expressit. hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus , quae maxime opera sua probaret in marmoribus: quibus Nicias manum admovisset; tantum circumlitioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable