LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.13

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Verum et ipsius terrae sunt alia commenta. quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque pulverem appellatam in Puteolanis collibus opponi maris fluctibus, mersumque protinus fieri lapidem unum inexpugnabilem undis et fortiorem cotidie, utique si Cumano misceatur caemento? eadem est terrae natura et in Cyzicena regione, sed ibi non pulvis, verum ipsa terra qua libeat magnitudine excisa et demersa in mare lapidea extrahitur. hoc idem circa Cassandream produnt fieri, et in fonte Cnidio dulci intra octo menses terram lapidescere . ab Oropo quidem Aulida usque quidquid attingitur mari terrae mutatur in saxa. non multum a pulvere Pateolano distat e Nilo harena tenuissima sui parte, non ad sustinenda maria fluctusque frangendos, sed ad debellanda corpora palaestrae studiis. inde certe Patrobio, Neronis principis liberto, advehebatur. quin et Cratero et Leonnato ac Meleagro, Alexandri Magni ducibus, solitum hoc portari cum reliquis militaribus commerciis reperio, plura de hac parte non dicturus, non, Hercules, magis quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus nostra corporis vires perdit animorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable