Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.15.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nec minor est aut adeo dissimilis aluminis opera, quod intellegitur salsugo terrae. plura et eius genera. in Cypro candidum et nigrius, exigua coloris differentia, cum sit usus magna, quoniam inficiendis claro colore lanis candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis aut obscuris nigrum. et aurum nigro purgatur. fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis natura. conrivatum hieme aestivis solibus maturatur. quod fuit ex eo praecox, candidius fit. gignitur autem in Hispania, Aegypto, Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis Sardinia , Melo, Lipara, Strongyle. laudatissimum in Aegypto, proximum in Melo. huius quoque duae species, liquidum spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque, sine offensis fricandi, cum quodam igniculo caloris. hoc phorimon vocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco Punici mali; sincerum enim mixtura .... alterum genus est pallidi et scabri et quod inficiaturet galla, ideoque hoc vocant paraphoron. liquidi aluminis vis adstringere, indurare, rodere. melle admixto sanat oris ulcera, papulas pruritusque. haec curatio fit in balneis II mellis partibus, tertia aluminis. virus alarum sudorisque sedat. sumitur pilulis contra lienis vitia pellendumque per urinam sanguinem . emendat et scabiem nitro ac melanthio admixtis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable