Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.16.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ab his per se ad medicinam pertinentia terrae genera tractabimus. Samiae II sunt, quae collyrium et quae aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac levissima linguaeque glutinosa, altera glaebosior; candida utraque. uritur, lavatur. sunt qui praeferant priorem. prosunt sanguinem expuentibus; emplastrisque, quae siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis miscentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable