LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.16.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Eretria totidem differentias habet, namque est alba et cinerea, quae praefertur in medicina. probatur mollitia et quod, si aere perducatur, violacium reddit colorem. vis et ratio eius in medendo dicta est inter pigmenta.— Lavatur omnis terra—in hoc enim loco dicemus—perfusa aqua siccataque solibus, iterum ex aqua trita ac reposita, donec considat et digeri possit in pastillos. coquitur in calicibus crebro concussis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable