LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.17.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cretae plura genera. ex iis Cimoliae duo ad medicos pertinentia, candidum et ad purpurissum inclinans . vis utrique ad discutiendos tumores, sistendas fluctiones aceto adsumpto. panos quoque et parotidas cohibet et lienem inlita pusulasque, si vero aphronitrum et cyprum adiciatur et acetum, pedum tumores ita, ut in sole curatio haec fiat et post VI horas aqua salsa abluatur. testium tumoribus cypro et cera addita prodest. et refrigerandi quoque natura cretae est, sudoresque inmodicos sistit inlita atque ita papulas cohibet ex vino adsumpta in balineis. laudatur maxime Thessalica. nascitur et in Lycia circa Bubonem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable