LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.6.p15

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sunt etiamnum novicii duo colores e vilissimis: viride est quod Appianum vocatur et chrysocollam mentitur , ceu parum multa dicta sint mendacia eius; fit e creta viridi, aestimatum sestertiis in libras. anulare quod vocant, candidum est, quo muliebres picturae inluminantur; fit et ipsum e creta admixtis vitreis gemmis e volgi anulis, inde et anulare dictum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable